abluas omnes iniquitates meas, et in me respitias miserum. et indignum humiliter veniam petentem, et hoc nomen sanctum Jesu in vocantem. onomen Jesu nomen dulce, nomen Jesu, nomen delectabile. nomen Jesu. nomen confortans. quid enim est Jesus nisi salvator, ergo Jesu propter nomen sanctum tuum esto mihi Jesus. et salva me, ne permittas me damnari quem de nihili creasti. obone Jesu ne perdat me iniquitas mea. quem fecit omnipotens bonitas tua, odulcis Jesu. recognosce quod tuum est. et absterge quod alienum est, o piissime Jesu. miserere mei dum tempus est miserendi. ne danmes me intempore judicandi. et que utilitas in sangvine tuo; dum descendero in aeternam Corruptionem, non mortui laudabunt te domine Jesu, neque omnes qui descendunt in infernum. o amantissime Jesu, odesideratissime Jesu. ojesu. Jesu. Jesu, admitte me in numerum electarum tuorum. o Jesu salus inte Credentium. oJesu solatium adte Confugientium. oJesu dulcis remissio omnium peccatorum. o Jesu Filii Mariae virginis. in funde in me gratiam. sapientiam charitatem Castitatem. et humilitatem, ut possim te perfecte diligere. te laudare. te perfrui. tibi servire. in te gloriari, una Cum omnibus qui invocant hoc sanctum nomen tuum. quod est Jesus Amen oratio S. Bernardi

Grand Dieu tes jugemens sont remplis d’equité Toujours tu prens plaisir ą nous etre propice, Mais j’ai tant fait de mal. que jamais ta bonté. Ne me pardonera sans choquer ta justice.

Oüi, mon Dieu, la grandeur de mon impieté Ne laisse aton pouvoir que le choix du supplice. Ton interest s’oppose ą ma felicité, Et ta Clemence męme attand que je perisse.

(III. Keresztényi Gondolatok: 562)


Előző oldal | Következő oldal